background Ludii Portal
Home of the Ludii General Game System

   

Home Games Forum Downloads References Concepts Contribute Tutorials Tournaments World Map Ludemes About


 
Evidence for Halusa

1 pieces of evidence found.

Id DLP.Evidence.681
Type Contemporary rule description
Location Mesopotamia
Date 1694-01-01 - 1694-12-31
Rules 2x6 board. Play begins with six counters in each hole. Sowing is anti-clockwise. If the last counter of a sowing lands in the player's own hole making it even, the counters are captured. If the contents of the hole before it is also even, these are also taken, continuing until an odd or empty hole is reached. If the last counter makes a hole odd, the turn ends. If a player has no counters in their holes at the end of the turn, the opponent must play so that the player can play on the next turn. Play ends when neither player is able to move; the last player who was able to move takes the remaining counters and the player with the most counters captured wins.
Content "Hic Ludus in Oriente tam apud Arabes quam Turcas frequens est. Ex nomine autem videatur origine Arabicus: ab omnibus enim vocatur (vulgo Mangala), idque propterea quod transferunt calculos a loco in locum et ab uno latere ad alterum. Adeo ut Mancala Latine Tralatorius seu Tralatitius Ludus merito dici queat. Eit autem Mancala apud Mesopotamienses duplex seu duarum specierum, quarum altera quae simplicitor, vocatur Halusa seu Halusi, ab extenuando; altera vero quae elegantior et intricatior, dicitur Bakura, a findendo, aperiendo et dilatando: nam in illa est sinplex Calculorum minutio, in hac autem transferendo dividuntur et dispescuntur in alteram partem Tabellae. De Instrumento in quo hic Ludus exerceri solet, loquitur Thevenotus in Intinerario Orientali, Saepissime ludunt Mancala, quod sit in Pyxide duos circiter Pedes longa et semipedem lata, quae in utraque parte habet sex serobes parvas, nempe 6 in ipsa Pyxide et 6 in Operculo Pyxidi juncto, quod aperitur tanquam scaccarium. Uterque lusor 36 habet Conchylia, ex quibus 6 in initio Ludi ponuntur in unaquaque Scrobe. Dictam Pyxidem aliquando sic mihi formarunt Turcae, ut et Hieremias Sacerdos Graecus, qui hujus Ludi optime gnarus fuit: sed apud ARabes 7 ex utraque parte Scrobiculi haberi solent. Appositae Notae Numerales utriusque Lusoris initium et progressum inter ludendum indicant, et ludendi ordinem monstrant. Tabella ut vides, est sesquipedalis longitudinis, et dimidiae ejusmodi latitudinis, fitque vel ad modum Valvarum, vel ex uno integro Assere crassiore, in quo tot Cavitates seu Cellulae inciduntur. Singularum Cellularum seu Scrobiculorum Diameter commode potest este duarum Uniarum seu latorum Pollicum, cum profunditate unciali; ita nempe ut Calculi extremis digitis facile eximi possint. Sed loco Pyxidis, ejusmodi Schema eandem formam prae fe ferens in plana quavis mensa aut in Charta delineatum, usui ludentium sat commode inservire potest. Luditur quidem vel Fabis discoloribus, vel Calculis sine Lapillis aut Conchyliis, quorum uterque lusor habet (ut dictum) 36, viz. sexies sex, i. e. sex pro squavis scrobe; hic schil. Albos, alter totidem Nigros. Vel si vis, omnes Calculi ejusdem coloris esse possunt: cum non sit opus ut tuos Calculos, sed tantum tuos Cellulas ab eis illius distinguas. His hic modo comparatis, ad Ludum proceditur: et ille cujus est incipere, (quod sortiendo dignoscitur ut in omnibus aliis Ludis,) aliquam ex suis Cellulis (puta secundam) evacuat: nam semper debet evacuare eximendo omnes Calculos, quos in sequentes ex sua parte Cellulas sigillatim et unatim distribuit; et duos reliquos in primam et secundam ex adversis cellulis injicit, ut hoc modo totus exemptorum numerus absumatur. Deinde similiter, lusorum alter evacuat aliquam ex Cellulis suis, (puta quintam) et exemptos calculos distribuit, unum in suam sextam, reliquos vero in 1, 2, 3, 4,5 cellulas adversi lusoris. Notandum enim est, quod ab utroque lusorum quasi in gyrum ludatur; nempe a sexta cellula ex sua parte in primam ex adversa parte, donec rursus incipiat a suis. Lucrum autem et vincendi ratio in eo consistit, quod sc. ille qui ita prudenter suos calculos novit distribuere, ut in aliqua ex suis cellulis aequalem calculorum numerum (puta 2 vel 4) legitime consituat, sintue ex calculis suis solis sive mixtim cum adversis, omnes ex aedem sua cellula reporter tollatque: nam ex adversa parte cellulave non aufert, quamvis numeros ibi effercerit aequales. Et eadem ratione si effecerit ut in pluribus suis Cellulis simul sit numerus par, modo nullus numerus impar sit interpositus. Sed ulterius quam ludendo processeris, non potes tollere. Ideoque tuos ita debes distribuere, ut numerum parem in adversis cellulis relinquas; ne forte adversarius addendo unum, suum numerum faciat parem unde ei liceat talem cellulam evacuare: id enim in ipso actu ludendi ac movendi faciendum est, dum quisque suos motos unatim distribuere tenetur. Et quamdiu numeros tuos habes pares, tamdiu tutus es: quia adversarius addendo unum faciet imparem, quo ille nihil lucratur, tua autem paritas et lucrandi libertas tollitur; nisi quod proxima motione addendo unum, paritatem restituere et ad aequalem numerum reducere potes. Si autem in processu lusu mihi sint aliqui calculi superstites, et non illi; tum debeo itsa movere ac distribuere meos in illius cellulas, ut ille etiam ex sua parte aliquos habeat quibus ludat: alias enim lusus statim finiretur, cum ille calculos ex mea parte seu in meis cellulis tangere non debeat. Si ex mea parte restent plures unitates, tum licitum est pro libitu unam alteri addere, ut fiat numerus par, qui auferatur. Tandem Victoria est, quando alter lusorum omnes perdidit. Hae sunt Regulae Ludi Halusa, qui uno circuitu finiri potest: Bakura autem non nisi pluribus circuitibus." Hyde 1694: 226-230.
Confidence 100
Source Hyde, T. 1694. De Ludis Orientalibus Libri Duo: Historia Nerdiludii, hoc est Dicere, Trunculorum, cum quibuidam aliis Arabum, Persarum, Indorum, Chinensium, & aliarum Gentium Ludis tam Politicis quam Bellicis, plerumque Europae inauditis, multo minus visis: additis omnium Nominibus in dictarum Gentium Linguis. Ubi etiam Classicorum Graecorum & Latinorum loca quaedam melius quam hactenus factum est explicantur. Oxford: E Theatro Sheldoniano.

     Contact Us
     ludii.games@gmail.com
     cameron.browne@maastrichtuniversity.nl

lkjh Maastricht University Data Science and Knowledge Engineering (DKE), Paul-Henri Spaaklaan 1, 6229 EN Maastricht, Netherlands Funded by a €2m ERC Consolidator Grant (#771292) from the European Research Council