background Ludii Portal
Home of the Ludii General Game System

   

Part of the Digital Ludeme Project background    

Home Games Forum Downloads Services History World Map Contact Us


 
Evidence for Alea Evangelii

1 pieces of evidence found.

Id: 756
Type: Contemporary text
Location: 54°39'22.49"N, 5°40'26.92"W
Date: 1100-01-01AD - 1199-12-31AD
Content: Discussed in Corpus Christi College Manuscript 122. Transcription from Robinson 1923: "Incipit Alea Evangelii, quam Dubinsi episcopus Bennshorensis detulit a rege Anglorum, id est a domu Adalstani regis Anglorum, depicta a quodam Francone et a Romano sapiente, id est Israel. Si quis voluerit scire hanc aleam plene, illi ante omnia hujus discipline documenta hec. vii. scire animo necesse est: duces scilicet et comites, propugnatores et impugnatores, civitatem et civitatulam, et .IX. gradus bis. Iudeus Romanus et Franconus peritissimi .IIII. evangeliorum ut per ordinem canonum .X. multiplicationem .IIII. evangelistarum intellexeurnt quadrangulam paribus figuram quatuor lateribus .X. et .VIII. tramites in longitudine et in latitudine habentem consignaverunt. Si cui autem in scropulum occurrerit quare quatuor est laterum et angulorum inter .IIII. evangelistas divisio. Primum quidem latus cum precedente angulo a sinistro in dexteram supra manus verticem in scribendi positione porrectum Mathei esse quis dubitat? Secundum autem latus cum antecedente angulo in quo Mathei latus finitum est. et a superiore loco dirivatum post ejusdem manus dorsum ad imum Luce latus terminatum et subradice palme a dextera in sinistram porrectum esse non dubitamus. Porro quartum exinde inceptum atque angulum erectum Marci esse designatum est. Tricentas vero XXIIII intra se habet quadrangulas ista figura. X. enim et octo octies decies in trecentos .XXIIII. consurgunt. Septem autem trianguli secundi et tertii et quarti canonis intra se haberi videntur. Porro viri qui in canonibus continentur .LXXII. esse non dubitamus. id est Matheus .XX. Marcus .XV. Lucas .XVII. Iohannes .XV. videtur. Quantumcunque enim evangelium in canonibus multiplicantur ad ampliorem numerum consurgere videntur. In canone primo Matheus quater .in secundo ter. in .III. ter. et in quarto ter . in quinto bis. in sexto bis. in. VII. bis. atque in X. semel nominatur. Quatuor igitur semel et terni ter et bini ter atque singuli semel. xx. esse perspicuum est. Marcus vero in canone. I. quater, in secundo ter atque in .iiii. ter . in. vi. bis. bisque in viii. ac semel in .x. consurgere videtur. Quatuor igitur cum bis ac binis bis singulisque semel .xv. virorum numerum efficiunt. In .i. canone quater atque in secun do ter terque in .iii. in .v. vero bis et in viii. bis atque bis in .ix. in .x. vero semel Lucas conumeratur. Quatuor igitur cum tribus bis atque binis ter ac singulis semel ad .xvii. summum virorum consurgunt. Iohannes porro .iiii. in .i. canone in .iii. tribus tribusque in quarto in .vii. duobus duobusque in .ix. vicibus atque in .x. semel connumeratur. Quatuor igitur semel atque tres bis. iique bis at singuli semel .xv. esse non dubium est Iunge igitur .xx. Mathei ac Marci .xv. et Luce .xvii. atque Iohannis .xv. et .lxvii. efficiuntur. Atque his junge .iiii. varios viros qui a Marco et ab Iohanne possidentur. Ac primarium virum quem nullus evangelistarum possidet . et unitatem trinitatis significacntem et simul omnes lxxii ut prediximus efficiuntur. Hi sunt viri quos varietas .x. canonum multiplicavit. Videamus igitur quomodo isti hanc aleam possident viri. Quandrangula quidem media .ix. quadrangulas intra se habens. id est .v. pallidas quatuorque plenas quaternis viris primi canonis esse videtur. Hec est autem via per quam uniuscuiusque canonis initium reperire potueris. In quocunque enim loco crucem cum numero reperieris initium canonis esse non dubites. Perge igitur ad superiorem quadrangulam magne et medie quadrangule et intra quatuor viros habentem id est Matheum in superiore loco et in principio sub cruce et unario. et Lucam a sinistris Mathei. Iohannem vero a plantis. atque Marcum a dextris possidentem. Deinde ad aliam quadrangulam binarium supra se habentem. et sub binario Marcum . Matheum vero a sinistris Marci ac Iohannem a dextris. atque Lucam a plantis astantem pergere debemus. Postea ad quadrangulam a diverso positam . et sub ternario Lucam habentem .et a dextris ejum Matheum. et a plantis Marcum. a sinistris vero Iohannem nunc gradiamur Postremo ad quartam auqdrangulam et sub ternario Iohannem et ejus a dextris Lucam. ac a sinistris Marcum. a plantis vero Matheum habentem ingredi debemus. Eleva nunc oculos ad Matheum in principio positum canonis secundi ac in primo angulo et a dextris ejus Marcum ac sinistris Lucam habentem. Ad secundum nune triangulum Marcum e contrario habentem. et a sinistris ejus Matheum. a dextris Lucam aspicientem pergamus. Vertamus ad dexteram et Lucam ante varium virum noscere. at post varium Marcum . ac deinde Matheum debemus. Incipit nunc tertius canon a Matheo sub cruce et ternario in primo angulo trianguli posito qui Lucam a dextris. Iohannem vero a sinistris videtur habere. Lucas quoque virginitatem et ampliorem canonis id est actuum et evangelii conscriptionem. In canonibus Marcum precedere non dubitatur. Nunc duos viros Lucam in primo ac Matheum in secundo ante varium virum loco . atque Iohannem postremo inspicere debemus. Adhuc ad dexteram vertamus. et Iohannis in . I. trianguli angulo . et Lucas ejus a sinistris . et Matheus a sinistris ejus nobis occurret. Quartus autem canon a Matheo in angulo primo trianguli sub cruce et quaternario possito incipit. qui Marcum a dextris ac Iohannem a sinistris videtur habere. Varium nunc transgrediamur virum. et postea Marcus in trianguli primo angulo. Matheum a dextris atque Iohannem a sinistris habens constare videtur . Iohannes vero in primo angulo contrarii trianguli. Marcum a sinistris . et Matheum a dextris habens non dubitamus haberi. Hic prope Matheum primarium virum habitare perspicuum est. Nunc aliam viam in reliquis canonibus inspicere debemus. Quintus enim canon et sextus . vii. atque .viii. nonusque canon a sinistra in dexteram singuli per singulos tramietes porrigi videntur. Quintum vero canonem Matheum in primo sub cruce et quinario habentem loco. Ac Matheum in fine. Lucamque bis in medio possidetem conspicimus. Senarium nunc cum cruce Mattheum in principio atque in fine. Marcum vero bis in medio possidentem intueri debemus. Porro vii a septinario et cruce icipiens Iohannem bis inter duos Matthei habere nemo dubitat. Octavus quoque ab octinario et cruce incipiens Lucam primo et Marcum secundo et tertio. Lucam vero quarto loco habere videtur. Nonus vero a .ix. et cruce inchoans. Lucam in primo Iohannem vero in secundo et tertio atque Lucam in quarto loco continere perspicuum est. Decimus vero canon in quatuor locis constare videtur. Cumque enim .x. cum cruce conspexeris .x. canone deputare ne dubites. Quatuor autem varii viri qui sparsim in hac figura conspiciuntur Marco et Iohanni deputantur. Ideo autem varii sunt et non nirgri sicut ceteri quia Marcus et Iohannes canonem sine altera evangelista non ediderunt. Porro primarius unum Mathei et Marci. et Luce et Iohannis. votum vel unitatem trinitatis significare videtur. Unarius quoque qui in medio alee perspicitur indivisibilem trinitatis substantiam sive primi canonis principatum significat. Quaterni quoque viri quatuor extremorum angulorum propter alie decorum formatii sunt. vel ideo quia sparsim quateruatimque per aleamn viros evangeliste possident. Unus quisque quatuor in sup proprio angulo viros possident. finit amen finit. "
Confidence: 100

     Contact Us
     ludii.games@gmail.com
     cameron.browne@maastrichtuniversity.nl

lkjh Maastricht University
Data Science and Knowledge Engineering (DKE)
Bouillonstraat 8-10, 6211 LH Maastricht, Netherlands
This project is funded by a 2m euro
ERC Consolidator Grant from the
European Research Council